1363 Mai 5. Brieg Schiedsspruch über den Gewandausschnitt. In nomine domini amen. Quoniam principes eorum ex officio suorum iurgia et lites subditorum, ne inveterato ex odio in mortiferam sedicionis prolabantur pestem, sophire merito tenentur et sedare, nos igitur Lodvicus dei gracia dux Slesie et dominus Bregensis honoris statum pacisque commodum fidelium nostrorum civium Bregensium pio prosequi favore cupientes tenore presencium recognoscimus universis: quod cum quidam nostre civitatis Bregensis concives nominatim mercatores seu pannicide ex una atque textores et operarii parte ab alia in alterutrum propter quasdam incidencias in statutis et iuribus eorum per dive memorie dominum et genitorem nostrum quondam illustrem ducem Bolezlaum ipsis datis suisque privilegiis confirmatis non lucide expressis altercaciones et dissensiones habere cepissent plurimas, eas parte ab utraque ad nos deducentes ac deliberacione cum eorum utrarumque parcium cooperariis et collegis diligenti prehabita omnes et singulas rancoris insidias displicenciasque rixarum quarumlibet ex transgressione ac lesione huiusmodi iurium et statutorum inter ipsos qualitercunque exortas nostro arbitrio voluntarie submittentes nobis ad manusque nostras fidelibus nostris . . consulibus Bregensibus fidetenus ac sine dolo promittendo nostris arbitrio, laudo, mandato, diffinicioni et discussioni in omnibus parere et absque cuiuslibet contradiccionis materia fideliter et effectualiter obedire, nos igitur de maturo nostrorum seniorum vasallorum consilio arbitramur, statuimus, laudamus et decernimus, omnia et singula iura et statuta in privilegiis dicti domini nostri genitoris incliti ducis Bolezlai contenta in omnibus et singulis eorum articulis, clausulis et punctis rata, firma et illesa fore iugiter permanenda, adicientes super questione, que propter occultos mota est pannicidas, qui propter adiectam penam contra decretum predicti domini nostri genitoris pannos incidere et vendere minime timuerunt, quod quicunque emptor huiusscemodi panni extra cameras venditorii Bregensis secrete incisi repertus fuerit, statim ad presenciam nostrorum . . consulum Bregensium pro nunc et pro tempore consulatui ibidem presidencium per nuncium ipsorum, quem ad hoc absque contradiccione qualibet concedere debent et mittere, ad instanciam prefatorum mercatorum seu pannicidarum et eorum cuiuslebit cooperarii requirencium adducatur, et coram ipsis consulibus per eosdem mercatores seu pannicidas aut eorum quempiam cameras sub venditorio Bregensi tenentes accusetur. Qui si ex certis iudiciis se talem pannum furtive incisum emisse inventus fuerit et suum negaverit venditorem ostendere, nobis unam marcam grossorum Pragensium Polonici numeri et dictis nostris consulibus dimidiam marcam grossorum eorondem persolvere pro pena teneatur. Si vero suum publicaverit venditorem et eo presente coram eisdem nostris consulibus se talem pannum apud ipsum emisse recognoverit, extunc idem emptor absque omni dampno dimittatur atque sine pena; sed venditor coram ipsis nostris consulibus ad obiecta mercatorum seu pannicidarum prefatorum forma iuris previa sine dilacione statim ibidem respondeat affirmando vel negando, utique fecerit, vel ne, dicendo quoque manifeste. Qui si confessus fuerit, nobis unam marcam et ipsis nostris . . consulibus dimidiam marcam grossorum predictorum pena tribuat pro adiecta; sin autem negaverit, se incontinenti iuramento expurget prestito, si iidem mercatores seu pannicide huiusmodi juramentum suscipere et habere voluerint, quod tamen eorum libere relinquatur voluntati. Similitersiquispiam de mercatoribus seu pannicidis habentibus cameras sub venditorio nostre Bregensis civitatis extra cameras suas unum vel plures pannos terrestres integros vendiderit et emptor huiusmodi panni vel pannorum deprehensus fuerit, sanximus et volumus virtute eciam presentis nostri arbitrii, ut per iudicium sepedictorum nostrorum .. consulum ad hoc requirentibus dictis textoribus et operariis et cuilibet eorum in Brega habitantibus sine contradiccione subito destinandum ad presenciam eorundem nostrorum.. consulum pro nunc et pro tempore ibidem existencium conducatur, et per ipsos textores et operarios seu eorum quemlibet requiratur, apud quem tales pannos vel pannum comparaverit. Qui si suum venditorem indicaverit et eo presente coram ipsis nostris . . consulibus se huiusmodi pannam vel pannos apud eundem emisse dixerit, idem emptor absque pena qualibet sine quoque dampno absolvatur; sin autem suum venditorem perdere noluerit, ipsemet nobis unam marcam et dictis nostris .. consulibus dimidiam marcam grossorum predictorum presentet pro pena, per nos ad hoc instituta; venditor autem huiusmodi panni vel pannorum, si ostensus vel inventus fuerit, coram prefatis nostris . . consulibus compareat et immediate dictis textoribus et operariis iuxta juris formam ad eorum obiecta respondeat, utrum fecerit vel ne, affirmando vel negando, et si confessus fuerit, nobis unam marcam et ipsis nostris . . consulibus dimidiam marcam grossorum predictorum pro pena tribuat et persolvat. Sin autem negaverit, se huiusmodi pannum vel pannos extra suam cameram non vendidisse asserendo, idem se statim per iuramentum iuridice faciendum expurgare poterit, si dicti textores et operarii ipsum iuramentum suscipere et habere decreverint, quod eorum libere committatur voluntati. Ut igitur nostrum presens arbitrium firmius perseveret, mandamus fidelibus nostris . . consulibus ibidem in Brega pro nunc et pro tempore existentibus, quatenus nostre gracie sub obtentu et per iuramentum, quod precipue deo, nobis, nostris heredibus et eorum universitati prestiterunt et prestiterint, dicta iura et statuta tam in privilegio domini et genitoris nostri cari, felicis memorie incliti ducis Bolezlai prenotati quam presentibus eciam contenta ab utrisque partibus tota facultate procurent fideliter observari, partem quampiam hiis nostris sanxionibus et statutis quomodolibet resistentem penis iuxta nostrum nostrorumque heredum et suorum seniorum, coniuratorum, operariorum magistrorum consilium gravioribus efficacissime compescentes. In cuius rei testimonium presentes fieri iussimus et nostri sigilli munimine roborari. Datum Brege feria sexta ante rogacionibus (!) anno domini MCCC. sexagesimo tercio, presentibus nostris fidelibus Johanne de Schelndorf, Michaele Curzancka militibus, Fredrico de Sulcz, Schencone de Schonow, Henrico de Rechinberg, Theoderico de Redirn et Johanne nostro notario, qui presencia habuit in commisso. Von dem Siegel an rothen und violetten Seidenfäden ist nur ein kleines Bruchstück erhalten. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 9, Urkunden der Stadt Brieg. Urkundliche und chronikalische nachrichten über die Stadt Brieg, die dortigen Klöster, die Stadt- und Stiftsgüter bis zum Jahre 1550. Hrsg Dr. C. Grünhagen, Breslau 1870.
Zamknij dokument |